CALCULI

CALCULI
CALCULI
parvi calces, Festo, ex quo genere sunt calces, qui per diminutionem dicuntur calculi. Vide quoque Lucillium et Plautum, quibus calces sunt, quod ψῆφοι Graecis. Hinc Victor alter, c. 3. ubi de Caligula, qui in Oceani litore conchas et lapillos teretes a militibus legi iussit armatis, armatus et ipse, spolia Oceani esse dictitans, Neque secus, inquit, contractis ad unum legionibus, specie in Germaniam traiciendi, conchas umbilicosque in ora maris Oceam legi iussit, cum ipse nunc fluxo cultu Venerique interesset, nunc armatus spolia a se non ex hominibus, sed caeletium capi dictitaret; scilicet quod huiusmodi calces Graecorum dictô, quls augendi omnia studium est, Nympharum lumina accepisset. Vide infra, Nympharum oculi, it. Ocellati, ac ubi de librorum Umbilicis. Lapilli itaque calculi, quorum varius usus. Lis dies notâsse Thraces, Plinius refert, l. 7. c. 40. Vana mortalitas et ad circumscribendam se ipsam ingeniosa, computat more Thraciae gentis: quae calculos colore distinctos, pro experimento cuiusque diei, in urnam condit, ac supremô die separatos dinumerat, atque ita de quoque pronunttat. In ludis adhibitos, dicemus paulo post: Ad numerandum item, vide supra in voce Calculator: triumpho inservisse, innuit Victor modo dictô locô: de illorum in divinatione Veterum
per sortes usu, videbimus infra ubi de Sortibus. In primis celebris eorum in suffragiis usus fuit, unde calculus Latinis et ψῆφος Graecis, pro suffragio. Quam in rem insignis locus est Apocal. c. 2. v. 17. τῷ νικῶντι ---- δώσω αὐτῷ ψῆφον λδχὴν, καὶ ἐπι τὴν ψῆφον ὄνομα καινὸν γεγραμμένον. Qui vicerit, ---- dabo ipsi calculum album, et calculo nomen novum inscriptum. Et quid em apud Athenienses Populus, qui in contionem convenerat, primitus fabis usus est, postea testulis calculorum vicem, Suidas, πρὸ γὰρ τῆς δ῾ρέσεως τῶ ψήφων κυάμοις ἐχρῶντο εν ταῖς ἐκκλησίαις: Unde ψήφισμα, plebiscitum, psephisma quoque Latinis. Senatus vero, calculorum locô folia adhibuit, non tantum cum Senatorum aliqui essent locô movendi (unde verbum ενφιλλοφορεῖν) sed et in sententiis ferendis, Mittebantur calculi in urnam, cum nomine, vel sententiâ iis inscriptâ: idque per ψηφοβόλον, non minus, quam in talorum lusu. Nec enim manu suâ Iudices calculos, quibus suffragia ferebant, in urnam conicere consueverant, sed per vasculum oblongum vimine textum eos dimittebant in cadiscum, quasi per colum vel infundibulum, quod hinc ψηφοβόλον dictum est, aliter κημὸς. Hesych. Κημὸς τὸ ἐπιτιθέμενον εῇ τῶ Δικαςτῶν ὑδρίᾳ πεπλεγμένον πῶμα παρόμοιον χώνῃ. Quemadmodum urna καδδίοκος. Pollux, καδδίοκος μὲν οὖν ἐςτιν ἀγγεῖον, ᾧ τὰς ψήφους ἐγκαθίεσαν. Unde in rem tesserariam mos transsatus, ut infra dicemus. Plura vide ubi de Suffragandi ritu, nec non aliquid infra voce Concha. Nec omittendus calculorum lapillorumque huiusmodi usus in pavimentis, quae hinc ψηφολογικα et ψηφολογητὰ dicebantur, quod ex parvis variisque calculis tinctis aut lapidum secturis, quibus diversae formae ac figurae exprimebantur, tessellari solerent. Glossae, tessellatum, ψηφοθέτημα,
tesselat, ψηφοθετεῖ. Lithostrotis item, quae strata erant sectis parvulis marmorum crustis ex diversi generis et coloris marmoribus non tinctis. In Scena porro, ubi utres calculis pleni, cum aeneis vasis, fulgura tonitruaque repraesentabant, uti dicemus infra, ubi de Tonitru. In Cameris tandem, ad quas pavimenta ex humo mota, musivi nomine operis transiêrunt etc. Qua de re vide Salmas. ad Ael. Spartian. in Pescennio Nigro c. 6. et Exercitat. Plin. ad Solinum p. 1214. ut et hîc passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Calculi — auf einem Abakus. Calculus (lat. calculus, Diminutiv von calx, (Kalk) Stein, Plural: calculi) bedeutet Rechenstein. Das Aufkommen der Tempelwirtschaft führte bereits im Vorfeld der Hochkulturentwicklung zum Abbilden von Zahlen und zu Hilfsmitteln …   Deutsch Wikipedia

  • Calculi — Cal cu*li, n. pl. See {Calculus}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Calculi — Calculus Cal cu*lus, n.; pl. {Calculi}. [L, calculus. See {Calculate}, and {Calcule}.] 1. (Med.) Any solid concretion, formed in any part of the body, but most frequent in the organs that act as reservoirs, and in the passages connected with… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • CALCULI Lusorii — qui nonnullis Palamediaci, ab inventore Palamede Nauplii filio dicti, qui in obsidione Troiana, ut milites in officio contineret, illud ludicrae exercitationis genus excogitâsse dicitur, Latrunculorum tabula dicuntur Senecae epist. 117. in sin.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Calcŭli cancrōrum — (lat.), Krebssteine …   Pierer's Universal-Lexikon

  • CALCULI Candefacti — vide infra Lapides …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Calculi — Calcul Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom …   Wikipédia en Français

  • calculi — plural of calculus …   Dictionary of ichthyology

  • calculi — cal·cu·li (kălʹkyə lī ) n. A plural of calculus. * * * …   Universalium

  • calculi — Plural of calculus. * * * cal·cu·li (kalґku li) plural of calculus …   Medical dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”